Song of Solomon 5

Qui promisit se futurum modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quaerit, qui I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piae devotionis. Sponsus desiderio Ecclesiae respondens, eadem quae petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Quadam falce mortis ab hac vita praecidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Per qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiae quaerunt, et aliis dilucidant; per qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per fortes coelestium praedicatores; per infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernae retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem aeternorum accensi, temporales poenas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad implenda piger remanet. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura praedicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiae, quae est in hoc praesenti saeculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judaei intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, accessu meo, de spiritu meo, de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excaecatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhaerentes: id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere. Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur haec vita, respondet: Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus aeterna praedicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet. Ecclesia timente casum, quia Dominus amorem erga se nostrum, in proximorum maximo amore vult cognosci, apte subditur: quasi: Pertimesco quidem saeculi conversationem; sed intelligo, quod charitas operit multitudinem peccatorum; et confido in dilecti mei auxilio, a quo jam sunt compuncta corda eorum. Operantem compunctionem, vel, ad memoriam nostram reduxit operationem, quam operatus est in nobis, quia nullius egens, de sinu patris egrediens, in terra pro nobis conversari voluit. mittit, cum virtute sua animum per subtilem intellectum pulsat. Potest per ventrem intelligi mollities et fragilitas illorum qui praedicationis officium suscipiunt, quia se minus idoneos recognoscunt, et timent. Id est molles et fluxa pars inter nos; vel, ventris nomine cor designatur, qui sicut cibi in ventre, ita cogitationes in corde excoquuntur. Cor contremiscit, si facere recusat pro proximis, quod Deus fecit pro inimicis. Et venter intremiscit, quia infirmitas gaudens de coelesti intellectu in sua exsultatione turbatur, et timet ne perdat, quod tenere nescit. Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem praedicare disponit, prius ad agenda ea quae praedicat assurgat, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, etc. Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernae retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinae illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio aeternorum, quae in alia vita reservatur, subditur recte: etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judaeis conversa; per quam, et postquam haec gentilis, de qua hactenus actum est; quae Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quae usque ad novissimam intrationem reliquiarum Israel durabit successu praelatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, etc. Vox ejusdem Ecclesiae, quae aperuit, secundum illos quos aperuit: quae prius erat venter vel vox ipsorum. GREG. Pallium tollunt praedicatores, quando, si quid pompae saecularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt. etc. Adolescentulae jam ad aliquam cognitionem promotae, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suae orationis Domino se commendent. Vos filiae Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quaerant: quia quod a pluribus quaeritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur. Haec sponsa recolens intima conscientiae, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinae charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et praeconia virtutum ac potentiae ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri. Condigna quaerentibus a parte sponsae responsio. Primo, mundus et sanctus venit in mundum, postmodum passione cruentus exivit de mundo. Per amorem Divinitatis; per carnem passam accipe, ut Deum et hominem notet, et in utroque Quia unus Mediator de omni numero angelorum, vel hominum acceptus; unde dicitur: etc. Matth. 3. Quia non est Apoc. 5.. Alia translatio: Abies, Graece vocatur. Ude hic elate, non Latinum, sed Graecum videtur. Vel caput, id est Divinitas, quia Cor. 2.. id est, cogitationes ejus sanctae et rectae, et tamen stultis despicabiles. Despicabiles mundo, quasi illa clamosa et improba avis. Vel, ut nulli sacramenta Ecclesiae committant, donec sibi, vel matri similari videant, vel, quia cum pulchri sunt, se fuisse nigros intelligunt ex natura sua. GREG. Solent columbae juxta fluenta aquarum residere, ut volantium avium in aqua umbram videant, et sic ungues vitent: sic sancti in Scripturis fraudes daemonum prospiciunt, et ex deceptione, quam attendunt, quasi ex umbra hostem cognoscunt, et fugiunt, quae fluenta plenissima dicuntur, quia de quibuscunque in Scriptura consilium quaeritur, per illam ad plenum invenitur. Potest in rivulis, veteris legis eruditio; in fluentis, evangelica perfectio intelligi: quia praedicatores et nova et vetera proferunt. Id est, dona sancti Spiritus, quae ipse dat, quae amatores suos, non in coeno more porcorum volvi permittunt, sed in similitudine aquarum claros et perspicuos reddunt, nil tenebrosum habentes. Unde et rivulis et mundis aquis, non stagnis turbulentis comparantur, quia Deum vident, et divinorum charismatum luce replentur. Quae charismata, quia sola gratia dantur, subditur: Quia sicut mater sola naturali dilectione lac filiis ministrat, sic Deus sola gratia dona charismatum filiis donat. Quae resident juxta fluenta plenissima aquarum: quia quanto de Deo clarius vident, tanto magis ad altiora cognoscenda intendunt. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quae in illo singulariter refulsit. Quemadmodum ordinatae sunt areolae ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinae modestia et dulcedine delectabat praesentes, attrahebat absentes: hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Verba doctrinae ejus quae claritatem regni coelestis promittunt, gravia patientibus, quia contemptum voluptatum praedicant. Id est, opera Christi: quae enim verbo docuit, opere complevit, ut de doctrina sua mirantes, operibus confirmaret. quia in promptu habet facere quod vult, sicut tornatura caeteris est promptior artibus: et quia in se omnem justitiae regulam tenet, unde dicitur: Matth. 3.. Quia virtutes quas in homine gessit, divinitatis gratia perfecit: quae nos ad spem et ad amorem coelestium excitant. Hiacynthus enim aerei coloris est. id est, fragilitas humanitatis: pro decore castitatis, quia ab omni peccato immunis. scilicet, non totus eburneus, nec totus sapphirinus. Sapphirus sublimitatem coelestium significat. ergo, quia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte, partim divina celsitudo, miraculis, resurrectione et ascensione intelligitur. Sapphirus habet speciem sereni coeli. id est, itinera passionis, incarnationis, quae dicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est. Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis praedictus ab illis in divina dispositione legentibus. Vel ipsa dispositio Dei, quae ordinavit. Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodo altitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicut pulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectus Psal. 44., quia ipse non accepit ad mensuram, et de Joan. . etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quae dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur. id est Deus et homo; non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis. Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohaereas. Pro decore carminis variantur personae colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsae, et nomine filiarum. Cum ad patriam coelestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur. Audita qualitate dilecti, de qua quaesierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem: quia enumeratis tot laudibus, quis audiens non concupiscat? et hoc in unitate sanctae Ecclesiae inquiri oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. non relinquendo eos in quibus erat, sed ubi alios associet, et post alios etiam alios invitet, et sic abire, et declinare dicitur, ad modum candelae, quae cum accensa sit, multas alias circumquaque accendit, ipsa tamen nihil patiens detrimenti. GREG. Sciendum, quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est. Locale dicitur, quod circumscribitur secundum partes loci supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humanae animae loco circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Major vero cognitio, quae in praesenti de Deo haberi potest, et secundum ejus sola opera: quia quod altius est, in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere. Licet Deus communi modo omnibus rebus insit, praesentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse, id est, per gratiam, illis, quibus opera sua videntur mirabiliora, qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.
Copyright information for VulgGlossa